라틴어 문장 검색

Quod etiam scriptura paganorum contestatur;
(단테 알리기에리, Epistolae 115:13)
Preter istos et post, Alexander rex Macedo maxime omnium ad palmam Monarchie propinquans, dum per legatos ad deditionem Romanos premoneret, apud Egiptum ante Romanorum responsionem, ut Livius narrat, in medio quasi cursu collapsus est. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 25:3)
Et ut tales de presenti gignasio totaliter excludantur, est advertendum quod quedam scriptura est ante Ecclesiam, quedam cum Ecclesia, quedam post Ecclesiam. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:21)
que quidem de Sacra Scriptura eliciunt et de quibusdam gestis tam summi Pontificis quam ipsius Imperatoris, nonnullum vero rationis indicium habere nituntur. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:3)
Dicunt enim primo, secundum scripturam Geneseos, quod Deus fecit duo magna luminaria—luminare maius et luminare minus—ut alterum preesset diei et alterum preesset nocti:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:4)
Propter secundum idem ait in Doctrina Cristiana, loquens de illo aliud in Scripturis sentire quam ille qui scripsit eas dicit, quod "ita fallitur ac si quisquam deserens viam eo tamen per girum pergeret quo via illa perducit";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:24)
Deinde innuit causam quare cavendum sit hoc in Scripturis, dicens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:27)
"Titubabit fides, si Divinarum Scripturarum vacillat autoritas". 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:28)
quod omnino negandum est, tum quia illa responsio non fuisset ad intentionem Cristi, tum quia Petrus de more subito respondebat ad rerum superficiem tantum. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:7)
Quod autem responsio non fuisset ad intentionem Cristi non erit immanifestum, si considerentur verba precedente et causa verborum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:8)
Itaque si responsio Petri, que est ad hoc, fuisset sub intentione illa, iam non fuisset ad eam que erat Cristi:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:28)
2. Secundum quidem quod in principio Genesis loquitur, ubi de primordio mundi Sacratissima Scriptura pertractat, mulierem invenitur ante omnes fuisse locutam, scilicet presumptuosissimam Evam, cum dyabolo sciscitanti respondit:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 22:1)
4. Quid autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sane mentis in promptu esse non titubo ipsum fuisse quod ‘Deus’ est, scilicet El, vel per modum interrogationis vel per modum responsionis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 24:1)
"At scriptura praecipit parentibus obsequendum:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:14)
Et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentum - margarita quippe est sermo Dei et ex omni parte forari potest - post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION