라틴어 문장 검색

ceteri cederent Italia nisi certam ante diem profanos ritus exuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장7)
haec palam et vitato omni secreto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장5)
ut secretis Augustae precibus veniam obtinuit, paulatim segregari a marito, dividere defensionem coepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장4)
pro Plancina cum pudore et flagitio disseruit, matris preces obtendens, in quam optimi cuiusque secreti questus magis ardescebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장2)
igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate provecta speciem magis in amicitia principis quam vim tenuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장7)
ab eo in urbe inter coetus et sermones hominum obversante secreta patris mitigari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장3)
ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque adsumpto aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitudo, componunt Florus Belgas, Sacrovir propiores Gallos concire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장3)
sumitur in conscientiam Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens secretis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장8)
neque raro neque apud paucos talia iaciebat, et secreta quoque eius corrupta uxore prodebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장11)
Pisonem Q. Granius secreti sermonis incusavit adversum maiestatem habiti, adiecitque in domo eius venenum esse eumque gladio accinctum introire curiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장5)
' perstititque posthac secretis etiam sermonibus aspernari talem sui cultum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장6)
inde rumor parari exitium neque id imperatorem palam audere, secretum ad perpetrandum quaeri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장6)
quis additus miles nuntios, introitus, aperta secreta velut in annalis referebat, ultroque struebantur qui monerent perfugere ad Germaniae exercitus vel celeberrimo fori effigiem divi Augusti amplecti populumque ac senatum auxilio vocare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장10)
quem enim diem vacuum poena ubi inter sacra et vota, quo tempore verbis etiam profanis abstineri mos esset, vincla et laqueus inducantur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장6)
isdem litteris Caesar Sextium Paconianum praetorium perculit magno patrum gaudio, audacem maleficum, omnium secreta rimantem delectumque ab Seiano cuius ope dolus G. Caesari pararetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION