라틴어 문장 검색

nam memoriae quoque plerumque inhaerent fidelius, quae nulla scribendi securitate . sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 227:2)
non, quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 53:4)
causarum enim modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenues causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 94:3)
quanquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum, videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus, velut custodire desinimus et ipsa securitate . nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:2)
Pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:8)
In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 6:1)
tunc, mihi crede, Lucili, exultabis dipondio satur et intelleges ad securitatem non opus esse fortuna;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:4)
inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 12:4)
Magna esse haec existimas, quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem, ad quam transiturus es, retinet te huius vitae, a qua recessurus es, fulgor tamquam in sordida et obscura casurum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 1:7)
Quid est turpius quam in ipso limine securitatis esse sollicitum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 16:4)
Sed ego alia te ad securitatem via ducam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 1:3)
Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes nec pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 12:1)
Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:4)
Ecce res magna, habere inbecillitatem hominis, securitatem dei Incredibilis philosophiae vis est ad omnem fortuitam vim retundendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:1)
medio illo tempore aliquid patimur, utrimque vero alta securitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION