라틴어 문장 검색

Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장2)
si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장4)
Sed ea malo dicere, quae maiores nostri contra lubidinem animi sui recte atque ordine fecere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장6)
Tempus, dies, fortuna, cuius lubido gentibus moderatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장47)
Homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito necatos aiebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장58)
Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장14)
domi industria, foris iustum imperium, animus in consulundo liber, neque delicto neque lubidini obnoxius.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장36)
Terrebat eum natura mortalium auida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transversos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장6)
Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장1)
Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oreretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장2)
Hic placandus est, huius conpescenda seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:4)
quis ut seditionem leniret, turbauit rempublicam?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:22)
civiles servatorem agitabunt seditiones et post fastiditos a iuvene diis aequos honores iam senem contumacis exili delectabit ambitio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 107:7)
alios domestica seditio summovit ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 39:3)
Quod vinculum amoris esse debebat, seditionis atque odi causa est, idem velle.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION