라틴어 문장 검색

iunctae aliae binae quinqueremes demptis interioribus remis, ut latus lateri adplicaretur, cum exteriore ordine remorum velut una navis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 436:2)
Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 532:2)
comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 97:1)
Tarentinos iis addit duces binos ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 135:2)
igitur centum triginta navibus longis, septingentis onerariis profectus a Carthagine satis prosperos ventos ad traiciendum in Siciliam habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 407:1)
ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 585:2)
quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos viginti quattuor fuisse inveniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 684:2)
cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 196:1)
mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 226:2)
levia tamen proelia inter bina castra vario eventu fiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 392:1)
tamen supra octo milia hominum occisa, supra septingentos capti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 625:1)
ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 18:1)
ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit ut ex omnibus navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in forum convenirent ad imperia accipienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 352:1)
lumina in navibus singula rostratae, bina onerariae haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 356:1)
quos non oppresserat ignis ferro absumpti, binaque castra clade una deleta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION