라틴어 문장 검색

quod si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:3)
quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 2:1)
fortis vero actor et vehemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 1:5)
Non erat abundans, non inops tamen;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:3)
M. Messalla minor natu quam nos, nullo modo inops, sed non nimis ornatus genere verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 2:3)
autem Lentulus Marcellinus nec umquam indisertus et in consulatu pereloquens visus est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora, facetus satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:3)
probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:2)
sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina accersitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 4:4)
hic ad evertenda rei publicae fundamenta Gallos accersit, servitia concitat, Catilinam vocat, adtribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio, totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 13:6)
sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 13:3)
hinc est illud exortum, quod Zeno προηγμένον, contraque quod ἀποπροηγμένον nominavit, cum uteretur in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod nobis in hac inopi lingua non conceditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 66:2)
Nam cum premeretur inops multitudo ab iis, qui maiores opes habebant, ad unum aliquem confugiebant virtute praestantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 54:2)
sed quis est tandem, qui inopis et optimi viri causae non anteponat in opera danda gratiam fortunati et potentis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:3)
Nimirum enim inops ille, si bonus est vir, etiamsi referre gratiam non potest, habere certe potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:6)
sin autem inopem, probum tamen et modestum, omnes non improbi humiles, quae magna in populo multitude est, praesidium sibi paratum vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 93:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION