라틴어 문장 검색

Perrumpet omne servitium contemptor levium deorum, qui vultus Acherontis atri, qui Styga tristem non tristis videt audetque vitae ponere finem.
(세네카, 아가멤논 11:6)
quidquid umquam inmodesta largitione effudimus, id omne consummatur in alimentum duorum senum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 1:2)
an ne quid uentri negetur libidinique, orbis seruitium expetendum est?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 11:4)
nam nec in vulgum effundenda sunt, et nullius rei, minime beneficiorum, honesta largitio est ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 16:3)
Nihil ex illa delegatur, nihil alio atque alio spargitur, nihil inde fortunae traditur, nihil neglegentia interit, nihil largitione detrahitur, nihil supervacuum est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:10)
Omnis vita servitium est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 93:1)
Liberque non ob licentiam linguae dictus est inventor vini, sed quia liberat servitio curarum animum et adserit vegetatque et audaciorem in omnis conatus facit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:6)
vera priorum virtus quondam Romana fuit verumque genus Martis in illis sanguisque viris, illi reges hac expulerunt urbe superbos ultique tuos sunt bene manes, [virgo, dextra caesa parentis ne servitium paterere grave et improba ferret praemia victrix dira libido.
(세네카, 옥타비아 5:14)
non arma saeva miles aptabat manu nec torta clausas fregerat saxo gravi ballista portas, iussa nec dominum pati iuncto ferebat terra servitium bove:
(세네카, 파이드라 7:20)
omne servitium feram, non me per altas ire si iubeas nives, pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;
(세네카, 파이드라 8:33)
dirum et invisum et grave est servitia ferre?
(세네카, Troades 935:1)
quid me non pateris vitae quodcumque sequetur hoc magis assueto ducere servitio?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 42)
tum grave servitium nostrae cogere puellae discere et exclusum quid sit abire domum;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 511)
felix, qui potuit praesenti flere puellae (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis), aut, si despectus, potuit mutare calores (sunt quoque translato gaudia servitio). mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1213)
quod si nec nomen nec me tua forma teneret, posset servitium mite tenere tuum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2012)

SEARCH

MENU NAVIGATION