라틴어 문장 검색

Per quod effectum est, ut te consulerem, reddendum eum poenae suae an gravius aliquid et quid potissimum constituendum putares et in hunc et in eos, si qui forte in simili condicione invenirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 4:4)
age sis, inquit, si virum illa meliorem habeat, quam tu> habes, utrumne tuum virium malis an illius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 248:5)
et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:2)
Numquam autem vera tibi opinio talis videbitur, nisi animum adleves et te ipse interroges, si res exegerit, ut pro patria moriaris et salutem omnium civium tua redimas, an porrecturus sis cervicem non tantum patienter, sed etiam libenter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 27:1)
Nam cum quaeratur, an non oportuerit hanc dimitti etiamsi licuit, apparet, quam utique non oportuerit, si ne licuit quidem.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 16:6)
Ergo si cor contradicit amare, quaeso ut mihi asseratis cui potius sit favendum, cordi scilicet an voluntati.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 15:4)
Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:17)
an senatus, cum triumphum Africano decerneret, quod eius virtute aut felicitate posset dicere, si neque virtus in ullo nisi in sapiente nec felicitas vere dici potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 31:5)
Si quis aurum vendens orichalcum se putet vendere, indicetne ei vir bonus aurum illud esse an emat denario, quod sit mille denarium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 117:1)
an dubium est quin nihil sit habendum in eo genere, quo vita beata compleatur, si id possit amitti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:8)
Si pluribus pater tuus vel uni cuilibet alii quam mihi debuisset, fuisset fortasse dubitandum, an adires hereditatem etiam viro gravem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 1:1)
Si damnari dementiae aliquis pater, etiam non demens, ob aliquod inprobandum factum potest, an hic possit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 7:1)
Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 76:1)
si altera gravior, altera longior est, considerandum est utra magis affligat, illa vi, an haec tempore;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 7:6)
quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION