라틴어 문장 검색

omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, permittebant firmataque invicem fide remittuntur ad regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 2:2)
Inde ventum est in regionem Sudracarum Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos tunc periculi societas iunxerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 17:1)
Quippe occisis quibusdam popularium, qui validiores erant, arma spectare coeperunt et Bactriana arce, quae quasi tuta neglegentius adservata erat, occupata barbaros quoque in societatem defectionis inpulerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 3:1)
Ei se dedere ipsos, urbes agrosque referebant, per tot aetates inviolatam libertatem illius primum fidei dicionique permissuros:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 15:1)
Musicanis deinde in dicionem redactis urbi eorum praesidium inposuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 12:2)
Novem milia eo convivio excepisse proditum est memoriae eosque omnes invitante rege ex eadem creterra libatisse, Graecis barbarisque vatibus cum alia fausta vota praceuntibus, tum inprimis, ut utriusque imperii societas in idem corpus coalita perpetua esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:12)
Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret, satrapeam Ptolomaeus Aegypti et Africae gentium, quae in dicione erant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 1:1)
5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 75:1)
" si comitatus inferiores subacti ac dediti fuerint, comitatus alii in hostium ditionem pervenient.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.60)
Civitates, Gallorum societate animatae, hostes, successu desperato, certamen tam iniquum detrectaturos ratae, segnius remissiusque agere caeperunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.11)
Undevigesimo Octobris die, Christi anno millesimo septingentesimo octogesimo primo, Cornwallis cum exercitu universo, sese in Americanorum Gallorumque ditionem, jure belli, dedidit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.74)
itemque decretum fit, ut, in sempiternam rei memoriam, columna marmorea Eboraci statueretur, societatem Galliam inter et Civitates foederatas Americanas posteris tradens.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.89)
Juvenibus quibusdam ingenuis sibi adscitis, Franklinius societates literarias plurimas instituit, quae Bostoniam, Eboracum Novum, aliasque ad urbes, paulatim serpsere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.14)
Haec Kentuckiensium petitio verbis liberrimis scripta erat, et, ni remedium tot tantisque incommodis et injuriis propositum fuerit, sese ab societate omni cum reliquis civitatibus Americanis discessuros praedicabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.17)
Cupere et favere Gallis ob societatem antiquam Americani;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.15)

SEARCH

MENU NAVIGATION