라틴어 문장 검색

sed hic Agrippa non adeo claro genere ortus, viribus et societate Augusti ad summos honores pervenit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6823)
an 'fidem' sacramentum, quod adhibetur ad belli societatem?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 712)
ergo 'Tyrrhenam fidem' extrinsecus accipiendum 'invocare' aut 'petere'. Tyrrhenamque fidem inire societatem cum inimicis gentibus Turno:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 714)
aequas dicamus leges ut pari inter nos societate versemur, id est ut sit neuter inferior.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3221)
immo pro 'vel'. necdum perfecta nimiae familiaritatis est signum, quod ei recitabat carmen nondum ad limam redactum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 261)
'limina' autem ait interiorem familiaritatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5042)
Itaque cum per universam convictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Q. Caecilium superstitiosis vanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione gravissima ad veram religionem reformavit.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 5:1)
"Quando umquam regni societas aut cum fide coepit aut sine cruore discessit?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:14)
hominem enim esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 26:4)
clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse commune, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS19)
cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione nostra familiaritate visa est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:1)
sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea Laeli persona visa est quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:4)
Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior autem, ut quisque proxime accederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:3)
quanta autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 25:1)
eorum querella inveterata non modo familiaritates exstingui solere, sed odia etiam gigni sempiterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION