라틴어 문장 검색

si diutius frustra afueris, non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 11 2:13)
atque haec omnia is feci qui sodalis et familiarissimus Dolabellae eram, coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam, sed πατρίδα ἐμη`ν μᾶλλον φιλῶν omnibus meis bellum primus indixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 9:1)
mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 9:7)
at hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:2)
qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:4)
nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet, ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:2)
Assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renovabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:5)
Post peractum sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:11)
Tum vero male fida prius vestigia lusit decepitque pedes;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:5)
haec statio est tacitis fida cupidinibus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 11:6)
Ecce tacent voces hominum strepitusque viarum et volucrum cantus fidaque turba canum;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 26:5)
Inter sodales ille paucos accubans Amorem crebris avocabat poculis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.12)
Quid enim illo aut fidelius amico aut sodale iucundius?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 6:1)
Habes, si scripseris num aliquis in municipio vestro ex sodalibus meis, num etiam ipse tu hunc luctuosum Reguli librum ut circulator in foro legeris, ἐπάρασ scilicet, ut ait Demosthenes, τη`ν φωνη`ν και` γεγηθω`σ και` λαρυγγίζων.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 6:2)
Deinde in urbem reversus sodalibus legi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION