라틴어 문장 검색

Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta.
(불가타 성경, 집회서, 47장31)
Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장67)
Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장15)
et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장24)
fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장38)
Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장42)
statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장11)
Parva enim cum copia et ea tironum neque omni eita in Africa contra magnas copias et insidiosae nationis equitatum[que] innumerabilem se eitos videbant neque quicquam solacium in praesentia neque auxilium in suorum consilio animum advertebant, nisi in ipsius imperatoris vultu vigore mirabilique hilaritate;
(카이사르, 아프리카 전기 10:5)
quod de sua salute impetraverit, fore etiam reliquis ad suam spem solatio;
(카이사르, 내란기, 1권 22:10)
Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in omnibus partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solati proponebant, quod se prope explorata victoria celeriter amissa reciperaturos confidebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 15장2)
propriae solacia sorti communes vult esse notas et venditus ipse vendere cuncta cupit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:120)
vindictaque mundi semivir exul erit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:14)
Ergo ubi collecti proceres, qui rebus in artis consulerent tantisque darent solacia morbis, obliti subito Phrygiae bellisque relictis ad solitos coepere iocos et iurgia circi tendere.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:209)
auferet ignavus clari solacia leti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:257)
vindictam mandasse sat est;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:261)

SEARCH

MENU NAVIGATION