라틴어 문장 검색

Interea vero parum perspiciunt homines quod hoc sit quod solitudo nominatur, et quibus finibus circumscribitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:6)
Hoc innuit id quod Latino iactatum proverbio, magna civitas, magna solitudo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:9)
Quin et ulterius progredi licet, atque verissime asserere meram et miseram esse solitudinem ubi desunt amici veri, sine quibus mundus nihl aliud quam eremus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:11)
Quo etiam sensu si solitudinem accipias, quicunque natura et genio suo ab amicitiis abhorret, huiusmodi affectum a bruto magis quam ab homine mutuatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:12)
Qua in re mirabili quadam et profunda prudentia excogitatum est ab Henrico Septimo Angliae rege (id quod in vitae eius historia fusius tractavimus) ut praedia minora atque domus agricolationis instituerentur, quae habeant certum eumque mediocrem agri modum annexum qui distrahi non possit, eo fine ut ad victum liberaliorem sufficiat, utque agricultura ab iis exerceretur qui domini fuerint fundi, non saltem usufructuarii nec conductitii aut mercenarii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:10)
naturalis philosophia iudicium profundum parit;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:31)
Quod si viri etiam iudicii profundiores et dignitatis cum vulgo concurrunt, tum id quod Scriptura dicit contingit, nomen bonum instar unguenti fragrantis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:8)
Quos ubi uenator, loca tunc secus ipsa uiator, Forte sub inmundo stratos uidet esse profundo, Tantae molis onus sursum leuat ilico pronus, Incolumes extra deducens remige dextra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:5)
Qui remanserant, fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram, cuius vocabulum est Remmon. Quasi racemos colligentes occiderunt in viis quinque milia viros. Et cum instantius eos persequerentur usque Gadaam, interfecerunt etiam alios duo milia.
(불가타 성경, 판관기, 20장45)
Remanserunt itaque, qui evadere potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor.
(불가타 성경, 판관기, 20장47)
ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti.
(불가타 성경, 호세아서, 2장5)
Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius;
(불가타 성경, 호세아서, 2장16)
Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes.
(불가타 성경, 호세아서, 5장2)
Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 9장9)
Ego pavi te in deserto, in terra ardenti solitudinis.
(불가타 성경, 호세아서, 13장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION