라틴어 문장 검색

per hanc enim nos consecuturos, ut somnus accedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 14:4)
Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est, habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne, quem obdormire uolumus, excitare postea non possimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 15:2)
Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, uel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 15:3)
Neque alienum est, si neque sanguis ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:1)
quae quia leuat morbum, potest etiam somnum facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:2)
nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique uexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:4)
In eo difficilior somnus, prompta ad omnem audaciam mens est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 1:2)
- Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis is, per quae sternu[ta]menta euocentur, et is, quae odore foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, castoreum, acetum, alium, cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 1:6)
Si uero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris leuissima est, ut et excernat aliquid et sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 3:1)
Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 3:6)
Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 2:2)
Opus est, si uires patiuntur, longa nauigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:3)
somno indulgendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:3)
somnus in promptu est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 1:4)
magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION