라틴어 문장 검색

perpetuoque fluunt certis ab rebus odores, frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis aequoris, exesor moerorum litora circum, nec variae cessant voces volitare per auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 9:1)
et quanto plus aëris ante agitatur et nostros oculos perterget longior aura, tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:9)
Denique cum suavi devinxit membra sopore somnus et in summa corpus iacet omne quiete, tum vigilare tamen nobis et membra movere nostra videmur, et in noctis caligine caeca cernere censemus solem lumenque diurnum, conclusoque loco caelum mare flumina montis mutare et campos pedibus transire videmur, et sonitus audire, severa silentia noctis undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:1)
seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores nascuntur, seorsum sonitus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:13)
Principio auditur sonus et vox omnis, in auris insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:2)
corpoream quoque enim [vocem] constare fatendumst et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:3)
nec simili penetrant auris primordia forma, cum tuba depresso graviter sub murmure mugit et reboat raucum retro cita barbita bombum, et [iam] Dauliades natae hortis ex Heliconis cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:10)
at si inter positum spatium sit longius aequo, aëra per multum confundi verba necessest et conturbari vocem, dum transvolat auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:4)
ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam internoscere, verborum sententia quae sit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:5)
at quae pars vocum non auris incidit ipsas, praeter lata perit frustra diffusa per auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:9)
ergo replentur loca vocibus abdita retro, omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:5)
et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa [domorum> vox optunditur atque auris confusa penetrat et sonitum potius quam verba audire videmur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:8)
ideoque per auras mellis apes quamvis longe ducuntur odore, volturiique cadaveribus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:4)
sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:8)
errabundus enim tarde venit ac perit ante paulatim facilis distractus in aëris auras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION