라틴어 문장 검색

Itaque ille perfectus, quem iam dudum nostra indicat oratio, utcumque se adfectum videri et animum audientis moveri volet, ita certum vocis admovebit sonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:4)
mira est enim quaedam natura vocis, cuius quidem e tribus omnino sonis, inflexo acuto gravi, tanta sit et tam suavis varietas perfecta in cantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 4:1)
omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:4)
paria paribus relata et similiter conclusa eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi quaesitae venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 2:3)
et quamquam translatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 3:7)
duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:1)
De numero mox, nunc de sono quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:2)
Verba, ut supra diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:3)
et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 4:5)
sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 19:7)
harmonian autem ex intervallis sonorum nosse possumus, quorum varia compositio etiam harmonias efficit pluris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:5)
quid, quod eadem mente res dissimillimas comprendimus, ut colorem, saporem, calorem, odorem, sonum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 45:4)
aut qui dissipatos homines congregavit et ad societatem vitae convocavit, aut qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit, aut qui errantium stellarum cursus praegressiones insti[tu]tiones notavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:4)
nam et auribus oblectatio magna parta est inventa et temperata varietate et natura sonorum, et astra suspeximus cum ea quae sunt infixa certis locis, tum illa non re sed vocabulo errantia, quorum conversiones omnisque motus qui animo vidit, is docuit similem animum suum eius esse, qui ea fabricatus esset in caelo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:7)
ex quo perspicuum est et cantus tum fuisse discriptos vocum sonis et carmina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION