라틴어 문장 검색

L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude processerat, sed de industria cum verbis tum etiam ipso sono quasi subrustico persequebatur atque imitabatur antiquitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 2:1)
Sic, ut opinor, in nostris est quidam urbanorum, sicut illic Atticorum sonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:6)
Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:4)
Vt enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter ei pulsi sint intellegi solet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:6)
Sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut non iam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 13:2)
et aures, cum sonum percipere debeant qui natura in sublime fertur, recte in altis corporum partibus collocatae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 141:1)
Auditus autem semper patet, eius enim sensu etiam dormientes egemus, a quo cum sonus est acceptus etiam e somno excitamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:1)
sed duros et quasi corneolos habent introitus multisque cum flexibus, quod his naturis relatus amplificatur sonus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:5)
Auriumque item est admirabile quoddam artificiosumque iudicium, quo iudicatur et in vocis et in tibiarum nervorumque cantibus varietas sonorum intervalla distinctio, et vocis genera permulta, canorum fuscum, leve asperum, grave acutum, flexibile durum, quae hominum solum auribus iudicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
ea vocem inmoderate profusam fingit et terminat atque sonos vocis distinctos et pressos efficit, cum et dentes et alias partes pellit oris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:4)
itaque ad pingendum fingendum, ad scalpendum, ad nervorum eliciendos sonos ad tibiarum apta manus est admotione digitorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:3)
sonus erat dulcis, litterae neque expressae neque oppressae, ne aut obscurum esset aut putidum, sine contentione vox nec languens nec canora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:5)
Ut in fidibus aut tibiis, quamvis paulum discrepent, tamen id a sciente animadverti solet, sic videndum est in vita ne forte quid diserepet, vel multo etiam magis, quo maior et melior actionum quam sonorum concentus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:3)
et in ceteris suus est cuique certus sonus et quaedam intellegentibus nota vox.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 1:5)
omnia sunt enim illa dona naturae - quid de illis dicam, quae certe cum ipso homine nascuntur, linguae solutio, vocis sonus, latera, vires, conformatio quaedam et figura totius oris et corporis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 114:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION