라틴어 문장 검색

Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari volunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium170)
sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad cervices aqua descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장16)
Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in ventre est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장91)
Ita, si nervum scalpellus attingit, sequitur nervorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장61)
Est enim prudentis hominis primum eum, qui servari non potest, non adtingere, nec subire speciem . . . eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장19)
Exit autem sanguis ex vulnere recenti aut iam sanescente, sanies est inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장108)
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장181)
itaque attingi non debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장22)
in iis autem negotium maius est, quae per se vitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장2)
Ultimum est, ubi non evellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae vel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장46)
sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장116)
Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, uti ab inferiore parte deducti pili susum spectent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장137)
— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장147)
Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur nervorum, et ex ea mortis periculum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장6)
— Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admoveri, ut attingat leviter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION