라틴어 문장 검색

cumque duas uxores haberet, Aristomachen civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 59:1)
quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:1)
Dein factis experimentis invenienda est vis attractionis in diversis distantiis, & lex attractionis in totum inde patefacta dabit rationem decrementi virium partium singularum, quam invenire oportuit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 43:5)
Halleius ex Nautarum Observationibus patefecit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:11)
Itaque cum inclusi iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis Quartilla per rimam improbe diductam applicuerat oculum curiosum lusumque puerilem libidinosa speculabatur diligentia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:3)
Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante videram, ex lapide speculari pulverem tritum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:1)
obiterque per rimam foris speculari diligentissime coepi, num Ascyltos una venisset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:4)
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis prima quae ponti sinus Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
Prospere cessit, atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 4:2)
Quique verecundae speculantem labra Dianae , Quique Crotopiaden diripuere Linum . Neve venenato levius feriaris ab angue, Quam senis Oeagri Calliopesque nurus :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:4)
at illa intremuit motuque vias patefecit aquarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:10)
Ipse procul montis sublime cacumen occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:2)
Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:1)
Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo, quid facerent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:9)
caelestique fores virga patefecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION