라틴어 문장 검색

Sapientia et magnitudo animi, qua omnes res humanae tenues ac pro nihilo putantur, et in excogitando vis quaedam ingeni et ipsa eloquentia admirationis habet non minus, iucunditatis minus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 344:2)
et, si est honestas in rebus ipsis, de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis quidam splendor in verbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:2)
Quam ob rem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:6)
Tertius ille modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque celebravit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 155:1)
Ergo haec translationes quasi mutuationes sunt, cum quod non habeas aliunde sumas, illae paulo audaciores, quae non inopiam indicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 156:1)
suave autem genus erit dicendi primum elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:1)
Huic scilicet, Africanus, uni paene (nam in hoc fere uno sunt cetera), ut numquam a se ipso intuendo contemplandoque discedat, ut ad imitationem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae suae sicut speculum praebeat civibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:4)
ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas breviloquentiam in dicendo colat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 20:3)
ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 11:6)
nam quanta sit in Quinto fratre meo comitas, quanta iucunditas, quam mollis animus et ad accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te qui ea nosti scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 4:3)
nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:6)
nihil me infortunatius, nihil fortunatius est Catulo cum splendore vitae tum hoc tempore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 8:9)
nos adhuc, in nostro statu quod difficillime reciperari posse arbitrati sumus, splendorem nostrum illum forensem et in senatu auctoritatem et apud viros bonos gratiam magis quam optaramus consecuti sumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 6:1)
is enim splendor est vestrum ut eadem postulentur a vobis quae ab amplissimis civibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 6:7)
sedeo enim . etsi nihil umquam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION