라틴어 문장 검색

recipiunt inde se ad stationem, et duo in medio armati spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 90:1)
Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 96:2)
conclamatum tamen celeriter ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 112:1)
milites aegre id patientes primo in stationibus vigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter increpare, quod non iussissent per consules geri bellum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 121:2)
deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 138:3)
deinde, ubi degressos repente viderunt, et ipsi avidi certaminis in proelium ruunt, priusque pugna coepit quam signum ab ducibus daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 144:2)
alia in campum degressis supererat moles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 239:2)
ubi cum in stationibus quieti tempus tererent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 263:1)
hactenus quietae utrimque stationes fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 267:3)
postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et Romanorum cursus ad victorem etiam ocior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 268:1)
iam non manipulis proximarum stationum sed legionibus utrimque effusis res geritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 269:1)
et nunc circumdare undique collem armatis volunt, ut a consule Decium intercludant, nunc patefacere, ut degressos in vallem adoriantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 384:1)
quem incautum improviso adortae, cum palati passim Samnitium milites, plerique inermes, nec coire in unum nec arma capere nec recipere intra vallum se possent, paventem primum in castra compellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 412:1)
consul palatos per agros cum vidisset hostes, stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad castra oppugnanda ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 425:1)
forte inter ceteros turmarum praefectos, qui exploratum in omnes partes dimissi erant, T. Manlius consulis filius super castra hostium cum suis turmalibus evasit, ita ut vix teli iactu ab statione proxima abesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION