라틴어 문장 검색

(decretum non expectasse, sed amentem et attonitum protinus procurrisse.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 14:5)
ad ultimum usque vitae diem stabit paratus et in hac statione morietur magna se accepisse prae se ferens, paria voluisse.
(세네카, 행복론, Liber V 11:3)
" Omnia ista ingentibus intervallis diducta et in custodiam universi disposita stationes suas deserant ;
(세네카, 행복론, Liber VI 103:3)
Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestive, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat.
(세네카, 행복론, Liber VI 208:1)
Suam itaque incolumitatem amant, eum pro uno homine denas legiones in aciem deducunt, cum in primam frontem procurrunt et adversa vulneribus pectora ferunt, ne imperatoris sui signa vertantur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 21:1)
Humili loco positis exercere manum, litigare, in rixam procurrere ac morem irae suae gerere liberius est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 41:1)
ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 34:2)
Eodem modo sublimis animus, quietus semper et in statione tranquilla conlocatus, omnia infra se premens, quibus ira contrahitur, modestus et venerabilis est et dispositus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:4)
alii petunt illam, nobis haec statio, non portus est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 43:2)
Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:2)
voluptas humile, servile, imbecillum, caducum, cuius statio ac domicilium fornices et popinae sunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:3)
nulla praesens nauigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:7)
Maria terrasque, rerum naturam statione inmutauit sua:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 3:12)
mandate perniciter, si vero dicta conquadrant, ut tantisper a pervigili statione respirent quos a murali- bus excubiis non dies ninguidus, non-nox inlunis et turbida receptui canere persuadent;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 4:2)
quarum relatione succensus ultro primus, ut longe inferiorem decet, ad solvenda officia procurro nec vereor garrulitatis aliquando argui, qui potui taciturnitatis hucusque culpari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION