라틴어 문장 검색

hic steriles delubra notat Mavortia silvas - horrescitque tuens - , ubi mille furoribus illi cingitur averso domus immansueta sub Haemo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권14)
contendisse putes, uter arva arbustaque tollat altius aut superet pontes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권196)
peplum etiam dono, cuius mirabile textum nulla manu sterilis nec dissociata marito versarat, calathis castae velamina divae haud spernenda ferunt, variis ubi plurima floret purpura picta modis mixtoque incenditur auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권27)
o ego, cum aspicerem dominam, quam fortiter illic uersarem ualido pingue bidente solum agricolaeque modo curuum sectarer aratrum, dum subigunt steriles arua serenda boues!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 34)
quod, quamquam sterilem terram ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 63:2)
non ita fracti animi civitatis erant, ut non sentirent, si Lycia et Caria ademptae ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per defectionem liberarent aut a finitimis occuparentur, includi se insulae parvae et sterilis agri litoribus, quae nequaquam alere tantae urbis populum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 299:1)
sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 17)
Astaphivm Ad fores auscultate atque adservate aedis, ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat, neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos, gravidas foras exportet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 21)
nam quando sterilis est amator ab datis, si negat se habere quod det, soli credimus, nec satis accipimus, satis cum quod det non habet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 132)
Hoc autem ita esse licet animum advertere etiam de arbustis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장12)
utque in cultura agri non vineas tantum, verum etiam arbusta, nec arbusta tantum verum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae provenerint colligam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 16:1)
steriles exurere agros exurendo steriles reddere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1417)

SEARCH

MENU NAVIGATION