라틴어 문장 검색

Igitur cum appareret, quae strages rei publicae inmineret, displicuit ultio, cum caedes inprobaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 3:1)
Deletae reliquae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem praebuissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 6:2)
Illi statim ante aciem inmolato equo concepere votum, ut caesorum extis ducum et litarent et vescerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MOESICUM 1 3:6)
sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, nec ratione fluunt alia stragemque propagant et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:12)
ita magno turbidus imbri molibus incurrit validis cum viribus amnis, dat sonitu magno stragem volvitque sub undis grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:13)
at manet in vita cui mens animusque remansit, quamvis est circum caesis lacer undique membris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:5)
inter caesa et porrecta fari licet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:6)
Sanguine placastis ventos et virgine caesa, Cum primum Iliacas Danai venistis ad oras:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:2)
Neque enim de nihilo est quod, cum Delon venit Aeneas, nulla ab eo caesa est hostia, nisi, cum proficisceretur, Apollini et Neptuno res facta divina est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 1:2)
Vendidit hic auro patriam, — Quique ob adulterium caesi, — Nec partem posuere suis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 11:5)
Idem facit et cum flagellis caesum queritur civem Romanum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:5)
Unus homo et vestris, o cives, undique septus Aggeribus, tantas strages inpune per urbem Ediderit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 14:2)
Item de Pandaro et Bitia aperientibus portas locus acceptus est ex libro quinto decimo Ennii, qui induxit Histros duos in obsidione erupisse porta et stragem de obsidente hoste fecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 32:1)
— Caeso sparsurus sanguine flammas, qui ex caesis videlicet profunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 3:3)
nullaque exire vetante Materia, magnamque cadens, magnamque revertens Dat stragem late, sparsosque recolligit ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:79)

SEARCH

MENU NAVIGATION