라틴어 문장 검색

Unus homo et vestris, o cives, undique saeptus aggeribus tantas strages inpune per urbem ediderit, iuvenum primos tot miserit Orco?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:5)
Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:5)
Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris argue tu, Drance, quando tot stragis acervos Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis insignis agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 14:4)
miseris heu praescia longe horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:8)
ingens fragor aethera complet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:14)
Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:2)
Tempore non alio catulorum oblita leaena saevior erravit campis, nec funera volgo tam multa informes ursi stragemque dedere per silvas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:4)
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:18)
Ibi omnis effusus labor atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:15)
sublimitas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas expressit illum fragorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 67:2)
at si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in diem servati fato senes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 131:1)
similemne Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici, dum illi conviciantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:4)
" At mehercules ego istum fremitum non magis curo quam fluctum aut deiectum aquae, quamvis audiam cuidam genti hanc unam fuisse causam urbem suam transferendi, quod fragorem Nili cadentis ferre non potuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 3:2)
Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter se arma agminis densi, non urbis inpulsae fragor territat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:1)
Quantum aquarum per gradus cum fragore labentium !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION