라틴어 문장 검색

Accedit vero, quo facilius percipi cognoscique ius civile possit, quod minime plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo suavitas et delectatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:1)
primum Scaevolae te dedisti, quem omnes amare meritissimo pro eius eximia suavitate debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 234:3)
aliud est enim esse artificem cuiusdam generis atque artis, aliud in communi vita et vulgari hominum consuetudine nec hebetem nec rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 248:2)
is autem concludatur in ea, quae sunt in usu civitatum vulgari ac forensi, remotisque ceteris studiis, quamvis ea sint ampla atque praeclara, in hoc uno opere, ut ita dicam, noctes et dies urgeatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:2)
itaque experiar equidem illud, ut ne Sulpicius familiaris meus aut Cotta plus quam ego apud te valere videantur, et te exorabo profecto, ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 16:2)
qua re, Crasse, neque tu tua suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non explices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 126:2)
Perspicua sunt haec quidem et in vulgari prudentia sita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:11)
sed ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:3)
Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut nugatorium aut vulgare aut commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:2)
neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione aut omnino laude dignae videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:4)
et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:5)
suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Aeschines, vim Demosthenes habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:2)
sed hanc dico suavitatem, quae exit ex ore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 42:6)
quae vita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis, delectavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 56:4)
Hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit neque se ab eis contemni ac despici sinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 79:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION