라틴어 문장 검색

qui equites Iuliani pauci multitudine hostium defessi equis convulneratis paulatim cedere, hostis magis magisque instare.
(카이사르, 아프리카 전기 15:3)
Cum hoc saepius facerent et proficiscentes Iulianos insequerentur, refugerent instantes, propius non accederent et singulari genere pugnae uterentur eosque iaculis convulnerare satis esse existimarent, Caesar intellexit nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco ponere, ubi omnino aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, qui a quarta vigilia usque ad horam X diei nihil gustasset, ac iumenta siti perirent.
(카이사르, 아프리카 전기 69:5)
Labienus circiter CCC amissis, multis vulneratis ac defessis, instando omnibus ad suos se recepit.
(카이사르, 아프리카 전기 70:6)
Neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo… Excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:4)
Subeunt in adventu nostri depellunturque telis.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:10)
Sed ubi primurn locis cognitis vadisque pertemptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hos sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae terga verterunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:7)
nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:3)
quod quidem supplicium gravius morte cives Romani subissent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:7)
Cuius aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem et eo loco militum coartationem, quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:5)
Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:3)
At nostri victoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:5)
Instabat agmen Caesaris atque universum imminebat.
(카이사르, 내란기, 1권 80:9)
His eos suppliciis male haberi Caesar et necessariam subire deditionem quam proelio decertare malebat.
(카이사르, 내란기, 1권 81:8)
Sic neque in loco manere ordinesque servare neque procurrere et casum subire tutum videbatur.
(카이사르, 내란기, 2권 41:10)
Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubae dicerent, alii cum legionibus instare Varum iamque se pulverem venientium cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii classem hostium celeriter advolaturam suspicarentur.
(카이사르, 내란기, 2권 43:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION