라틴어 문장 검색

addiditque legionem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat, simul quintadecimanos recens adductos et vexilla delectorum ex Illyrico et Aegypto, quodque alarum cohortiumque, et auxilia regum in unum conducta apud Melitenen, qua tramittere Euphraten parabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 26장2)
ad quam progressus Tiridates, caesis ex more victimis, sublatum capiti diadema imagini subiecit, magnis apud cunctos animorum motibus, quos augebat insita adhuc oculis exercituum Romanorum caedes aut obsidio:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장8)
haec in commune, ceterum timore occulto ne L. Silanus eximia nobilitate disciplinaque C. Cassii, apud quem educatus erat, ad omnem claritudinem sublatus imperium invaderet, prompte daturis qui a coniuratione integri essent quique miserarentur Neronem tamquam per scelus interfectum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장4)
an ideo librum istum adprehendisti, ut diligentius retractares, et sublatis si qua pravae interpretationi materiam dederunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, sed tamen securiorem?'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 2:2)
mox, si publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 2:1)
Trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adductius quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 6:1)
nam filium ante sublatum brevi amisit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 3:2)
ac fuere quos per commercia venumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos indicium tanti casus inlustravit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 5:1)
ita sublata spe veniae tandem sumite animum, tam quibus salus quam quibus gloria carissima est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 4:3)
ibi pauci dies ad requiem sumpti, et Minicius Iustus praefectus castrorum legionis septimae, quia adductius quam civili bello imperitabat, subtractus militum irae ad Vespasianum missus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 7장2)
vicit ratio parcendi, ne sublata spe veniae pertinaciam accenderent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장4)
Civilis et Classicus rebus secundis sublati, an coloniam Agrippinensem diripiendam exercitibus suis permitterent dubitavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장1)
addidit e Syria duodecimam et adductos Alexandria duoetvicensimanos tertianosque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장4)
itaque cum a tyranno crudeliter violatus esset, quippe qui eum venumdari iussisset, tamen eodem rediit eiusdem Dionis precibus adductus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:3)
hic cum omnes primo perturbati admirarentur non iam de eo sumptum esse supplicium, a quo tot annos adeo essent male habiti, ut saepe ad desperationem forent adducti, quique maximos duces interfecisset, denique in quo uno tantum esset, ut, quoad ille viveret, ipsi securi esse non possent, interfecto nihil habituri negotii essent:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 12장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION