라틴어 문장 검색

neque distulit, sed legionibus et auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime actis, contracto et omnis generis commeatu quanto numquam antea, iter ingressus est confecitque modo tam festinanter et rapide, ut praetorianae cohortes contra morem signa iumentis imponere et ita subsequi cogerentur, interdum adeo segniter delicateque, ut octaphoro ueheretur atque a propinquarum urbium plebe uerri sibi uias et conspergi propter puluerem exigeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 43장 1:2)
mox etiam audita rebellione Germaniae fugam et subsidia fugae classes apparabat, uno solacio adquiescens transmarinas certe sibi superfuturas prouincias, si uictores Alpium iuga, ut Cimbri, uel etiam urbem, ut Senones quondam, occuparent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 3:1)
notauitque multos, et quosdam inopinantis et ex causa noui generis, quod se inscio ac sine commeatu Italia excessissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 2:4)
artiore autem annona ob assiduas sterilitates detentus quondam medio foro a turba conuiciisque et simul fragminibus panis ita infestatus, ut aegre nec nisi postico euadere in Palatium ualuerit, nihil non ex[eo]cogitauit ad inuehendos etiam tempore hiberno commeatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:1)
commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 23장 2:4)
captus autem modulatis Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures Alexandria euocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 3:1)
Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 5:2)
pari seueritate interdixit commeatus peti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 3:1)
hoc subsidium tanti coepti fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 2:2)
Et castris locus et exercitui commeatus suppetebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 31:1)
In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 9장 5:1)
Coronam igitur auream donum legati adferebant commeatusque large et hospitaliter ex oppido advexerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 3:2)
ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subvehebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 9:4)
Hic commeatuum sarcinarumque maiore parte deposita Lycum amnem ponte iunxit et per dies quinque sicut ante Euphraten traiecit exercitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 10:2)
itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION