라틴어 문장 검색

in Faliscis bellum restabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 274:3)
principio anni tribuni plebis nihil moverunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat proficisceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 298:1)
differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 298:2)
tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 302:3)
mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 306:1)
nobis cum Faliscis quae pacto fit humano societas non est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 311:1)
Faliscis in stipendium militum eius anni, ut populus Romanus tributo vacaret, pecunia imperata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 320:3)
nam Brennus regulus Gallorum in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit, si eos loco depulisset haud dubius facilem in aequo campi tantum superanti multitudini victoriam fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 417:1)
eo anno in civitatem accepti qui Veientium Capenatiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque his novis civibus adsignatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 40:1)
impulsa frons prima et trepidatio subsidiis inlata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 135:1)
primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat validamque stationem pro castris opponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 251:2)
iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis ferociae veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis haec est inquit, milites, pugna, quam poposcistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 255:3)
ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 159:1)
Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 168:1)
concitatur deinde omne nomen Etruscum, et Tarquiniensibus Faliscisque ducibus ad Salinas perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 172:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION