라틴어 문장 검색

quodsi qui parum intellexerit ex scriptis, cum ipsam rem cognoscet, profecto inveniet curiose et subtiliter omnia ordinata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장22)
Quae cum suffraganeis instrumentis ad humanae geneseos seriem contexandam, desudando laborans, Parcarumque manibus interfecta subtili resarciens acu, subtilius haec renodat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:35)
nam et subtili plenius aliquid atque subtilius et vehementi remissius atque vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora summittitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 233:1)
Iunctura tenui, gunfis subtilibus aptat Composito simplex, hebeti subtile, ligatque Federe complacito, carni diuina maritat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:2)
Noverat itaque iste ecclesiasticorum maximus doctor, a philosophia olim gentili ad veram, quae Christus est, sophiam conversus, quae in philosophicis de Deo legerat scriptis, et quam indignum philosophicas quoque disciplinas, quae inter maxima dona Dei semper in terris effloruerunt, auctorem suum atque omnium non agnoscere, et ei quoque cui obtemperant omnia, non deservire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:1)
In Libris praecedentibus principia Philosophiae tradidi, non tamen Philosophica sed Mathematica tantum, ex quibus videlicet in rebus Philosophicis disputari possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION