라틴어 문장 검색

Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est, impetum ejus, admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 5:6)
At ea, quae urinam movent, si id consequuta sunt, in aliam partem humorem avertendo, prosunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:3)
Deraso vero, detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus, et vinum subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 90:1)
Sed si locus mollis est, avertendus materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt, et refrigerant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 38:5)
quorum etiam si quid tale incidit, ejus notitiae subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 39:6)
et, ut alias scripsi, vel avertenda concurrens eo materia, vel digerenda, vel ad maturitatem perducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 3:5)
tantummodo singulae fasciae, quoties resolutae fuerint, subtrahantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 13:5)
"Si nil privata movebunt, at tu principibus, vestrae tu prospice causae regalesque averte notas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:295)
mutati stupuere diu sensuque reducto paulatim proprii mirantur monstra furoris avertuntque oculos:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:293)
nec te subtrahimus Latio;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:340)
hoc facinus refugo damnavit sole Mycenas avertitque diem;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:267)
prohibere rapaces scilicet Harpyias unaque excludere mensa nobilior titulus, quam tot potuisse paratas in Latii praedam Geticas avertere fauces?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:7)
tales cum saepe parentis pertulerim questus, tandem clementior orbi Chaonio statui gentes avertere victu:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:18)
Nam id minime conducit agricolae, seu quia nemo suum proprium aliquod esse opus credit, seu quia cum enisus est, non suo sed communi officio proficit ideoque labori multum se subtrahit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 6:1)
Quidam vinaceorum duas libras torre- faciunt, et ita conferunt cum totidem sextariis vini austeri, potandumque medicamentum praebent, omni alio humore subtracto,nec minus cacumina praedictarum arborum obiciunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION