라틴어 문장 검색

uel potius hoc magis noxium, quod cum uenia perniciosus est et nondum poenae, iam iniuriae sufficit - iniuriae dico?
(아풀레이우스, 변명 83:16)
suis frugibus indigentes aliena furatum eunt et uicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant;
(아풀레이우스, 플로리다 11:4)
nam et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat nouae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi uere potest, potest autem quiuis falso gloriari.
(아풀레이우스, 플로리다 17:3)
ergo sicut ad poenam sufficit meditari punienda, sic et ad laudem satis est conari praedicanda.
(아풀레이우스, 플로리다 20:12)
"nam prae metu latronum nulla sessibula ac ne sufficientem supellectilem parare nobis licet."
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:4)
"Rerum istarum, quae itineris ubique nos comitantur, indigemus."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:4)
"Sufficit mihi, o Luci,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:15)
"Hac enim sitarchia navigium Veneris indiget sola, ut in nocte pervigili et oleo lucerna et vino calix abundet."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:8)
"Lucerna aio Praegrandis et oleum ad lucem luci sufficiens et calida cum oenophoris et calice cenarumque reliquiis discus ornatus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:30)
"sic inanimis et indigens alio custode paene ibi non eram."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:40)
"Nihil indigemus labore isto vestro;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:61)
"Iamque sufficienti recreata somno placido resurgit animo:"
(아풀레이우스, 변신, 5권2)
"Tunc conferens pyxidem Proserpinae, Petit de te Venus, dicito, Modicum de tua mittas ei formositate, vel ad unam saltem dieculam sufficiens:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:123)
"Nec magno conatu res indiget;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:13)
"Sed, ut video, nullum uspiam pecus sacrificatui ac ne vinum quidem potatui affatim vel sufficiens habemus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION