라틴어 문장 검색

nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 72:1)
ut Asello Africanus obicienti lustrum illud infelix, "noli" inquit "mirari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:3)
Non mehercule, inquit, sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac iusserat, 'A te infelicem', inquit vilico, 'quem necassem iam verberibus, nisi iratus essem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:10)
torqueor infelix, ut iam illum Mucianum exitum exoptem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 12 2:7)
quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed iam etiam turpior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:1)
ecquem tu hominem infeliciorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 8:3)
omnia si interierint, cum superstitem te esse rei publicae ne si liceat quidem velis, ferendam esse fortunam, praesertim quae absit a culpa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 2 4:2)
sed ego ista, mi Paete, non quaero, primum quia de lucro prope iam quadriennium vivimus, si aut hoc lucrum est aut haec vita, superstitem rei p. vivere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 1:5)
atque utinam me mortuum prius vidisses aut audisses, utinam te non solum vitae sed etiam dignitatis meae superstitem reliquissem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 1:9)
postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 1:8)
tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장3)
O me miserum, o me infelicem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 1:11)
Naevius non volt, si est homini honesto locus in civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:3)
indoctus dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus brevi, infelix longa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:5)
] nec vero ego M. Regulum aerumnosum nec infelicem nec miserum umquam putavi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION