라틴어 문장 검색

Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Sed ubi ille adsedit Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장8)
In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장7)
Inter haec negotia Iugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장4)
primo industrios supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장2)
Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:4)
Quod miserrimum erat, si incidisset, optatur et tamquam vita petitur supplici mora.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 12:1)
Postero die cum illi narratus esset nocturnus error, dum putat se in unam incidisse, huic priori supplices summisit manus, hanc prius deprecatus est, exorauit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 3:3)
Quando inuitum uultum in supplicis habitum summiseris, cum dixeris:
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 6:7)
Proponite uobis illam supplici faciem, carnificem, securim:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 1:9)
Alligatus iacebat Persicae potentiae uindex, libertatis publicae adsertor, alligatus iacebat crimen ingratae ciuitatis.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 3:3)
Ille Graeciae seruator et uindex Persarum orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus, ob hoc uidelicet ipsum, ut innocentia eius quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 5:4)
Peragitur totus ordo supplici, ne quid se meretrix negaret uidisse.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis.3)
Non uindicem filium propter quem ne a tyranno quidem inpune uapulaui?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 2:8)
Sunt di immortales lenti quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION