라틴어 문장 검색

quia severitatem eius non tolerabant, precante ipso ad Scribonios fratres ea cura transfertur, data cohorte praetoria cuius terrore et paucorum supplicio rediit oppidanis concordia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 48장3)
observans etiam Acerroniae necem, simul suum vulnus aspiciens, solum insidiarum remedium esse, si non intellegerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장2)
neque enim capere aut venundare aliudve quod belli commercium, sed caedes patibula ignes cruces, tamquam reddituri supplicium at praerepta interim ultione, festinabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장7)
et miles ne mulierum quidem neci temperabat, confixaque telis etiam iumenta corporum cumulum auxerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장5)
ceterum cum vetere ex more familiam omnem quae sub eodem tecto mansitaverat ad supplicium agi oporteret, concursu plebis quae tot innoxios protegebat usque ad seditionem ventum est senatusque , in quo ipso erant studia nimiam severitatem aspernantium, pluribus nihil mutandum censentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 42장2)
quod hodie venit consulari viro domi suae interfecto per insidias servilis, quas nemo prohibuit aut prodidit quamvis nondum concusso senatus consulto quod supplicium toti familiae minitabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장4)
praevaluit tamen pars quae supplicium decernebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장2)
carnificem et laqueum pridem abolita et esse poenas legibus constitutas quibus sine iudicum saevitia et temporum infamia supplicia decernerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장8)
Plauto parari necem non perinde occultum fuit, quia pluribus salus eius curabatur et spatium itineris ac maris tempusque interiectum moverat famam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장1)
et visus idoneus maternae necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장4)
occulta quidem ad praesens sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si negavisset, necem intentat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장10)
auctor nominis eius Christus Tiberio imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장6)
telum quoque in necem eius paratum ostendit accirique reum iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장3)
venturos qui ipsum quoque vincirent, postremo indigna nece adficerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장9)
Proximam necem Plautii Laterani consulis designati Nero adiungit, adeo propere ut non complecti liberos, non illud breve mortis arbitrium permitteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION