라틴어 문장 검색

et multo sopor ille gravissimus exstat, quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se corpora conturbant magno contusa labore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:12)
quod plerumque putant et multo sanguine maesti conspergunt aras adolentque altaria donis, ut gravidas reddant uxores semine largo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:2)
quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus ille leonis obesset et horrens Arcadius sus, tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:11)
quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis in capite aut umeris aut imis calcibus esse posset et innasci quavis in parte soleret, tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:6)
omnia enim magis haec e levibus atque rutundis seminibus multoque minoribus sunt elementis quam tellus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:3)
saetigerisque pares subus silvestria membra nuda dabant terrae nocturno tempore capti, circum se foliis ac frondibus involventes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:17)
Temptarunt etiam tauros in moenere belli expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:1)
nec multo prius sunt elementa reperta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:3)
denique amaracinum fugitat sus et timet omne unguentum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:8)
nam saetigeris subus acre venenumst;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:9)
at contra nobis caenum taeterrima cum sit spurcities, eadem subus haec iucunda videtur, insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:11)
libertinis vero nullo iure uti praetextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 12:2)
adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:2)
Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 15:1)
alioquin multo magis hoc de Busiride dixisset, quem longe crudeliorem inlaudatum vocasse contentus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION