라틴어 문장 검색

sufficerent tantis quae pectora curis?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:203)
cymbala ferre licet pectusque inlidere pinu inguinis et reliquum Phrygiis abscidere cultris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:167)
erecto pectore dives ambulat et claro sese deformat amictu.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:183)
haec intrat pectora Phoebus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:195)
nihil est, quod non in pectore magnum concipit Eutropius.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:221)
tenero tractari pectore nescit publica maiestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:257)
tum vates sine more rapi lymphataque passim pectora terrifici stimulis ignescere Phoebi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:30)
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
illa manum victricem amplexa moratur altaque vix lacrimans inter suspiria fatur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:299)
patris et inmemor inter frementes Hippolyte tubas strictam securim languida poneret et seminudo pectore cingulum forti negatum solveret Herculi, bellumque solus conficeret decor.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:14)
Adspirate novam pectoribus fidem mansuramque facem tradite sensibus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:10)
Cui pater in tales rupit suspiria voces:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:148)
et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit, post Decii lituos et nulli pervia culpae pectora Fabricii, donis invicta vel armis, plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:38)
His dictis pavidi firmavit inertia vulgi pectora migrantisque fugam compescuit aulae;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:112)
Prospera sed quantum nostrae spes addita menti, tantum exempta Getis, qui vertice proximus astris post Alpes iam cuncta sibi promisit apertas nil superesse ratus, postquam tot lumina pubis, tot subitos pedites, equitum tot conspicit alas cinctaque fluminibus crebris ac moenibus arva seque velut clausum laqueis, sub pectore furtim aestuat et nimium prono fervore petitae iam piget Italiae, sperataque Roma teneri visa procul.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:177)

SEARCH

MENU NAVIGATION