라틴어 문장 검색

Sed quando primum intravit vel exivit, nubibus impedientibus minime adnotare potuimus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:14)
Dux autem, qui classi praeerat, nomine Paulus, cum de pace inter Francos et Grecos constituenda, quasi sibi hoc esset iniunctum, apud domnum Pippinum Italiae regem agere moliretur, Wilhareno et Beato Venetiae ducibus omnes inchoatus eius impedientibus atque ipsi etiam insidias parantibus, cognita illorum fraude discessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 188:4)
Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:1)
et duo quidem, id est dexter ac sinister, tardius ingressi sunt, eo quod unus Alpium transitu hostium manu resistente prohibebatur, alter et longitudine itineris et Dravo flumine, quod traiciendum erat, impediebatur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:3)
In quibusdam vero locis de inundatione fluminum aquis in plano stagnantibus autumnalis satio ita impedita est, ut penitus nihil frugum ante verni temperiem seminaretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:5)
Autumnalis satio iugitate pluviarum in quibusdam locis impedita est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 275:1)
Cui hiems in tantum prolixa successit et aspera, ut non solum minores rivi ac mediocres fluvii, verum ipsi maximi ac famosissimi amnes, Rhenus videlicet ac Danubius Albisque ac Sequana caeteraque per Galliam atque Germaniam oceanum petentia flumina, adeo solida glacie stringerentur, ut tricenis vel eo amplius diebus plaustra huc atque illuc commeantia velut pontibus iuncta sustinerent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 275:2)
Et postea aestivo tempore fames acerrima in multis provintiis subsequitur, maxime in Burgundia et Gallia, in quibus magna multitudo hominum acerbam sustinuit mortem, ita ut homines hominum corpora comedisse feruntur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:4)
Karolus frater eius Gallis, Aquitaneis atque Wasconiis praeerat, sepissime paganorum infestationem sustinens semperque eis censum opponens et numquam in bello victor existens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:9)
Ibique obsessi diu grande dampnum sustinuere.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 92:7)
quod tu cum sollertissime animaduertisses et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur.
(아풀레이우스, 변명 2:5)
sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam reprehensionem pro maximo crimine aspernatur, propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt.
(아풀레이우스, 변명 3:5)
capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
(아풀레이우스, 변명 4:17)
quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat.
(아풀레이우스, 변명 18:3)
quid enim, si iuuenis, quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus?
(아풀레이우스, 변명 25:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION