라틴어 문장 검색

nulla super nubes convivia caelicolarum, nec puer Iliacus formosa nec Herculis uxor ad cyathos, et iam siccato nectare tergens bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII18)
Voluit Annibal contra imitari fiduciam subiecitque argentarias urbis tabernas;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 48:1)
inde quod exprimimus per caulas omne palati diditur et rarae per flexa foramina linguae, hoc ubi levia sunt manantis corpora suci, suaviter attingunt et suaviter omnia tractant umida linguai circum sudantia templa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:3)
hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum, illi, cui suave est, levissima corpora debent contractabiliter caulas intrare palati, at contra quibus est eadem res intus acerba, aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:16)
Solebat descendenti a Palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere Graeculus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:1)
Vix odisse vacat Phoebea palatia complet Turba Patrum, nullo cogendi iure senatus, E latebris educta suis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:14)
Argiletanas mavis habitare tabernas, Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III1)
Inde sacro veneranda petes Palatia clivo, Plurima qua summi fulget imago ducis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX5)
Contra Caesaris est forum taberna Scriptis postibus hinc et inde totis, Omnis ut cito perlegas poetas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII6)
Nec roges Atrectum - Hoc nomen dominus gerit tabernae - :
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII8)
Qui nec leno potes nec comissator haberi, Nec pavidos tristi voce citare reos, Nec potes uxorem cari corrumpere amici, Nec potes algentes arrigere ad vetulas, Vendere nec vanos circa Palatia fumos, Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, V2)
Et sacro decies repetis Palatia clivo Sigerosque meros Partheniosque sonas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVIII3)
Sic fora mirentur, sic te palatia laudent, Excolat et geminas plurima palma fores:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVIII2)
Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI5)
Te convivia, te forum sonabit, Aedes, compita, porticus, tabernae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII7)

SEARCH

MENU NAVIGATION