라틴어 문장 검색

Ego eos non tam homines quam bestias dixerim, qui sic dicunt esse vivendum, ut nulli consolationi sint;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:1)
Quam non tam amicitiam, quam amicitiae dicimus esse venenum, cum in ea amoris numquam modus possit servari legitimus, qui est ab animo ad animum;
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:9)
profecto non tam utilitas parta per amicum, quam amici amor ipse delectat.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:6)
admissus autem sic tolerandus, sic tractandus, sic sequendus, ut, quamdiu a praemisso fundamento irrevocabiliter non recesserit, ille ita tuus, et tu illius sis, tam in corporalibus quam in spiritalibus, ut nulla sit animorum, affectionum, voluntatum, sententiarum que divisio.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 1:11)
Videat Gratianus ut tam in seipso quam in eo quem diligit, ista praecedant;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:14)
Ob quam causam, tam ipsum quam populum eius et urbes, gladius simul et ignis absumpsit (II Reg. X).
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:27)
Haec amicitia tam sublimis est et perfecta, ut ad eam aspirare non audeam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:21)
ne non tam videatur amicum velle corrigere, quam suo stomacho satisfacere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:25)
Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas attendamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:6)
Ingressus aliquando adhuc puer cellam infirmorum, correptus est a sancto patre et praedecessore meo, quod tam cito puer se quieti inertiae que dedisset;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:25)
sic erubuit, ut mox egressus, tam ferventer corporalibus se subderet exercitiis, ut multis annis nec cum gravi aegritudine urgeretur aliquid sibi de consueto rigore laxaverit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:26)
Nec subitos animi motus perpessa, repente Currit ad hec opera, sed ad hec deliberat utrum Possit et ad libram racionis singula pensat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:7)
nostro non indiget actu Tam celebris factura Dei quam singula ditant Munera Nature, diuinaque uota beatam Efficiunt, nulloque caret uirtutis honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:5)
Illic phasianus natalis insulae perpessus angustias, principum futurus deliciae, nostros evolabat in orbes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:96)
totumque vulgus, tam casti quam incesti, adulteri, homicidae, fures, perjuri, praedones, universum scilicet genus Christianae professionis, quin et sexus femineus, poenitentia ducti ad hanc laetanter concurrunt viam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION