라틴어 문장 검색

nam privata dolore omni, privata periclis, ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:19)
denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:6)
Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se pupula, cum sentire colorem dicitur album, atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit, nec refert ea quae tangas quo forte colore praedita sint, verum quali magis apta figura, scire licet nihil principiis opus esse colore, sed variis formis variantes edere tactus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 17:8)
sed plura accedere debent, donec alescendi summum tetigere cacumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:7)
sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:18)
quove modo poterit pariter cum corpore quoque confirmata cupitum aetatis tangere florem vis animi, nisi erit consors in origine prima?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:11)
'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor optima, nec dulces occurrent oscula nati praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:1)
oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, aut etiam properans urbem petit atque revisit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 28:4)
denique in os salsi venit umor saepe saporis, cum mare versamur propter, dilutaque contra cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 9:2)
praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum tangimus extremum saxi summumque colorem nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam duritiem penitus saxi sentimus in alto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:13)
est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:9)
Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris tangat agam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:1)
Principio externa corpus de parte necessum est, aëriis quoniam vicinum tangitur auris, tundier atque eius crebro pulsarier ictu, proptereaque fere res omnes aut corio sunt aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:3)
cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat, ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum nec potuere cupitum aetatis tangere florem nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:8)
nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION