라틴어 문장 검색

erigebantur et arrectaria duo compacta pedum XXXXV, crassitudine sesquipedali, latitudine *ρ*ι*ι, coniuncta capitibus transversario cardinato tigno et altero mediano inter duos scapos cardinato et lamnis ferreis religato.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장16)
aries autem eius habuerat longitudinem pedum CLXXX, latitudine in imo palmopedali, crassitudine pedali, contracto capite in latitudine pes, crassitudine S. Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti naves longae solent habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter pedum XV fixae fuerant in materia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장20)
Etiam cum agger ad murum contra eos compararetur et arboribus excisis eoque conlocatis locus operibus exaggeraretur, ballistis vectes ferreos candentes in id mittendo totam munitionem coegerunt conflagrare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장47)
proin tu tibi iubeas concludi aedis foribus ferreis, ferreas aedis commutes, limina indas ferrea, ferream seram atque anellum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 441)
dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:2)
ferreus hastis quaeritur quid sit 'ferreus'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6011)
regulae ferreae aut arcus fiant, eaeque uncinis ferreis ad contignationem suspendantur quam creberrimis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장14)
Ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquius, et in modum iugalis temonis erectus, ita nervorum nodulis implicatur, ut altius tolli possit et inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea vel ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis confertum minutis, validis nexibus illigatum, et locatum super congestos caespites vel latericios aggeres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 5:1)
utrum 'ferreus ager horret hastis', an 'ferreus hastis ager horret'. horret ager terribilis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6012)
Catenam quoque ferream et onerosam in medio robore affixerunt, ne curvis [0546D] et ferreis hamis peregrinorum leviter posset auferri et amoveri, dum ad comburendam machinam trans muros et moenia praefatum lignum jactaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:2)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION