라틴어 문장 검색

Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri clades et trepidus vulgaverit omnia rumor, ignorare tamen fingit regnique ruinas dissimulat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:184)
valuit pro vulnere terror implevitque vicem iaculi, vitamque nocentem integer et sola formidine saucius efflat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:262)
Iam vaga pallentem densis terroribus aulam fama quatit;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:267)
accepta clade queruntur et seri transacta gemunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:287)
fraterno coniungi coeperat orbis imperio (quis enim tanto terrore recentis exempli paribus sese committeret ausis?)
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:311)
hoc mille gementis Italiae clades impensaque saecula bellis, hoc Fabius fortisque mihi Marcellus agebant, ut Gildo cumularet opes?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:53)
quem sede fugavit, hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:273)
et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit, post Decii lituos et nulli pervia culpae pectora Fabricii, donis invicta vel armis, plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:38)
nos terrorum expers et luxu mollior aetas deficimus queruli, si bos abductus aratro, si libata seges.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:47)
nunc vero geminis clades repetita tyrannis famosum vulgavit iter nec nota fefellit semita praestructum bellis civilibus hostem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:97)
Iam foedera gentes exuerant Latiique audita clade feroces Vindelicos saltus et Norica rura tenebant.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:138)
agmina quin etiam flavis obiecta Sygambris quaeque domant Chattos inmansuetosque Cheruscos, huc omnes vertere minas tutumque remotis excubiis Rhenum solo terrore relinquunt.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:156)
altius haud umquam toto descendimus ense in iugulum Scythiae, tanta nec clade superbum contudimus Tanain vel cornua fregimus Histri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:237)
miratur sua quemque domus cladesque renarrant ordine;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:244)
emptum est ingenti clade perenne decus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam25)

SEARCH

MENU NAVIGATION