라틴어 문장 검색

Quaero enim cur illam soluentium rationem minus efficacem putes quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:6)
Num igitur, quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio ueniunt ad necessitatem cogantur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:2)
Atqui deus ea futura quae ex arbitrii libertate proueniunt praesentia contuetur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:6)
Fient igitur procul dubio cuncta quae futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio, quae quamuis eueniant exsistendo tamen naturam propriam non amittunt qua prius quam fierent etiam non euenire potuissent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:8)
Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec iniquae leges solutis omni necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:21)
Caesar Aegypto atque Alexandrea potitus reges constituit quos Ptolomaeus testamento scripserat atque obtestatus erat populum Romanum ne mutarentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:1)
Eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit, sed separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat.
(카이사르, 내란기, 3권 18:2)
In testamento Ptolomaei patris heredes erant scripti ex duobus filiis maior et ex duabus filiabus ea, quae aetate antecedebat.
(카이사르, 내란기, 3권 108:5)
Haec uti fierent, per omnes deos perque foedera, quae Romae fecisset, eodem testamento Ptolomaeus populum Romanum obtestabatur.
(카이사르, 내란기, 3권 108:6)
Tabulae testamenti unae per legatos eius Romam erant allatae, ut in aerario ponerentur (hic cum propter publicas occupationes poni non potuissent, apud Pompeium sunt depositae), alterae eodem exemplo relictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 108:7)
Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 36장1)
Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 39장4)
qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 11장3)
Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 75장5)
Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION