라틴어 문장 검색

atque adhuc magis in sulphure et caphura, et naphtha et petrelaeo et salibus (postquam materia cruda eruperit), et in horum compositionibus, veluti pulvere tormentario, igne Graeco (quem vulgo ignem ferum vocant), et diversis ejus generibus, quae tam obstinatum habent calorem ut ab aquis non facile exstinguantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:12)
Adeo facile et in omnibus transmittitur et excitatur calor, corpore nullo modo ad apparentiam immutato.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:4)
ita tamen ut non penitus obturetur os ejus, ne ob defectum aeris succedentis impediatur motus de quo jam dicetur, qui est admodum facilis et delicatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:7)
postremo lapides et metalla, quae non facile calefiunt, praesertim interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:7)
12. Per facilem tepefactionem omnium corporum, absque aliqua destructione aut alteratione notabili, rejice naturam destructivam aut inditionem violentam alicujus naturae novae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 208:1)
Ostenditur etiam in colliquatione metallorum, quae (cum sint corporis compactissimi) non facile intumescunt et se dilatant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 228:1)
quibus utuntur homines ad flores delicatiores, quorum odores facile evanescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 235:2)
Quia scilicet in auro, ingressus aquae separationis est clemens et subtiliter insinuans, et cessio partium auri facilis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 247:4)
Unde facile colligitur, quod color nil aliud sit quam modificatio imaginis lucis immissae et receptae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 257:5)
unde facilis etiam est transitus ad proxima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:13)
Verum huic rei, per exclusivam legitime factam, facile adhibetur remedium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:17)
Aqua autem fervens, propter facilem transitionem aquae in vaporem et aerem, non tam bene ostendit expansionem aquae in corpore suo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:5)
Cum enim formae legitimae (quae sunt semper convertibiles cum naturis inquisitis) lateant in profundo nec facile inveniantur, postulat res et infirmitas humani intellectus ut formae particulares, quae sunt congregativae Manipulorum quorundam instantiarum (neutiquam vero omnium) in notionem aliquam communem, non negligantur, verum diligentius notentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:3)
Item carmina facilius haerent et discuntur memoriter quam prosa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:8)
ob facilem compositionem quam sustinet cum consonantibus, aliquando duplicibus, aliquando triplicibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION