라틴어 문장 검색

vincla labant, et cera deo propiore liquescit, nec tenues ventos brachia mota tenent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:64)
tabuerant cerae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:67)
et sua velleribus nomina cera dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 37:4)
his sua Sisyphides auditis paene resolvit corpora, nam sociis inlita cera fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 63:3)
nec nisi deletis tutum rescribere ceris, ne teneat geminas una tabella manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 105:1)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
vix igitur possis visos agnoscere vultus, quoque ierit quaeras qui fuit ante color, parvus in exiles sucus mihi pervenit artus, membraque sunt cera pallidiora nova.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1010)
Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae haec tibi Nasonem scribere verba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 101)
nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis cera sit a vinclis non labefacta suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 73)
o, quotiens, alii cum vellem scribere, nomen rettulit in ceras inscia dextra tuum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 17)
extant decreta, quibus nos laudat et inmunes publica cera facit, conveniens miseris et quamquam gloria non est, proxima dant nobis oppida munus idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 939)
perlege dispositas generosa per atria ceras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권331)
ut satyri levisque senex tetigere saporem, quaerebant flavos per nemus omne favos, audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권490)
mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte pomaque et in ceris aurea mella suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권378)
atque ita disparibus calamis conpagine cerae inter se iunctis nomen tenuisse puellae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION