라틴어 문장 검색

Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit - quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:2)
Incipite, famulae Ditis, ardentem citae concutite pinum et agmen horrendum anguibus Megaera ducat atque luctifica manu vastam rogo flagrante corripiat trabem, hoc agite, poenas petite vitiatae Stygis.
(세네카, Hercules Furens 1:49)
ego, dum cremandis trabibus accrescit rogus, sacro regentem maria votivo colam.
(세네카, Hercules Furens 7:34)
aggeritur omnis silva et alternae trabes in astra tollunt Herculi angustum rogum:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:19)
voltus petentis astra, non ignes erat, ut pressit Oeten ac suis oculis rogum lustravit omnem, fregit impositus trabes.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:24)
cumque iam forti datum leto satis pensavit, igniferas trabes hinc inde traxit, minima quas flamma occupat, totasque in ignes vertit et quis plurimus exundat ignis repetit intrepidus ferox, tunc ora flammis implet:
(세네카, Hercules Oetaeus 25:35)
Quisquis audacis tetigit carinae nobiles remos nemorisque sacri Pelion densa spoliavit umbra, quisquis intravit scopulos vagantes et tot emensus pelagi labores barbara funem religavit ora raptor externi rediturus auri, exitu diro temerata ponti iura piavit.
(세네카, 메데아 10:19)
ingens anguis excusso sonat tortus flagello, quem trabe infesta petit Megaera?
(세네카, 메데아 14:40)
illa, iam fessa cadens radice, fulta pendet aliena trabe, amara bacas laurus et tiliae leves et Paphia myrtus et per immensum mare motura remos alnus et Phoebo obvia enode Zephyris pinus opponens latus:
(세네카, 오이디푸스 7:20)
mille non quaerit tegi dives columnis nec trabes multo insolens suffigit auro;
(세네카, 파이드라 7:5)
intimis fervet ferus [penitus medullas atque per venas meat] visceribus ignis mersus et venas latens ut agilis altas flamma percurrit trabes.
(세네카, 파이드라 9:13)
pinus coacto vertice attingens humum caelo remissum findat in geminas trabes, mittarve praeceps saxa per Scironia?
(세네카, 파이드라 17:12)
volitare proceres, igne flagrantes trabes
(세네카, Phoenissae 557:1)
non auro nitidae trabes:
(세네카, Thyestes 356:1)
tectum-, cuius auratas trabes
(세네카, Thyestes 660:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION