라틴어 문장 검색

adversa contraria, quia ad Italiam navigantibus Aquilo contrarius est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1031)
a vertice aut a puppi, quae vertex navis est, aut ab Aquilone, qui flat a mundi vertice, hoc est a septentrione, ut ipse alibi hic vertex nobis semper sublimis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1145)
unde Horatius interea suspensa gravis aulaea ruinas in patinam fecere, trahentia pulveris atri, quantum non Aquilo Campanis excitat oris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6978)
nam ad Thraciam aquilone navigatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 704)
Phineus, Agenoris filius, Thracum rex, vel ut quidam volunt Arcadiae, Cleopatram, Aquilonis et Orithyiae filiam, habuit uxorem et ex ea duos filios, quibus supraduxit novercam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2095)
quare irati dii, vel ut quidam volunt, Aquilo veneno propter nepotum iniuriam eum caecavit et ad pelagias insulas detulit adposuitque harpyias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2098)
transmisit habendam erili voluntate, non lege coniugii:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3291)
et 'transmisit', quia alii tradidit, quidam 'permisit' accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3294)
transmittunt celeriter transeunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1541)
praecipue 'transmittere' est de loco ad locum transitio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1542)
aut quod aquilones ex Africa navigantibus adversi sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3102)
nam ex Africa venientibus auster secundus est, aquilo adversus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 24)
ergo hoc dicit quod fluctus, qui atri esse consuerunt aquilonis flatu, qui ante flaverat secundo flatu, secarit Aeneas surgente zephyro, ut Mercurius nec zephyros audis spirare secundos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 25)
primi transmittere figura Graeca est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3131)
et cum sibi imperium posceret nec acciperet, ideo quod nihil praestabat, sicut eius pater praestiterat zonam eis transmittendo, cum antehac discincti essent, ostendit scutum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7965)

SEARCH

MENU NAVIGATION