라틴어 문장 검색

Cito improborum laeta ad perniciem cadunt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 11)
In cuius perniciem aliquando convenimus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 20:2)
Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios, Zenon apud Prienenses tyrannidem adfectant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 13:3)
Quorum tempore Corausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in profectum reipuplicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli uindicando;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:1)
Qua tempestate Maximus uir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus, in Galliam transiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IX.4)
Infaustus ille annus, et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter apostasiam regum Anglorum, qua se fidei sacramentis exuerant, quam propter uesanam Brettonici regis tyrannidem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:9)
utpote ubi nuper expulsa diaboli tyrannide Christus iamregnare coeperat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV.3)
non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 162:1)
vos inquit Fabius, ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem universorum comparatam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 105:1)
magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 263:1)
cuius insanabili pernicie quando nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 154:1)
caedes inde fugientium, qualis ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 333:1)
iam sibi ex favore multitudinis crimen et perniciem quaeri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 161:3)
oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 233:1)
pernicie poterit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 378:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION